라틴어 문장 검색

ad quem omnia, quae vel amor suggerit vel affectus;
(DE AMICITIA, CAPUT XI. Amicitiae fundamentum. 1:2)
ad quam omnia quae suggeruntur referenda sunt;
(DE AMICITIA, CAPUT XVII. Ad amicitiam quatuor requiruntur. 1:28)
Arboribus similes tellus non inuida potus Donat et affectum pariendi suggerit illis.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 16:4)
Dum suspirat adhuc lactantis ad ubera matris, Infantem cibat iste cibus liquidoque fouetur, Quem solidum non pascit adhuc, dum pocula lactis Lactea delibat etas potuque sub uno Et cibus et potus in solo lacte resultat.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 24:6)
Non meat, immo uolat nec enim discrimine passus Inscribit terram nec gramen curuat eundo, Sed celeri cursu terram delibat euntis Passus et in terra uestigia nulla relinquit, Sed leuis aura suos stupet inuenisse volatus Miraturque sui Boreas torpescere cursum.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 6:3)
Hanc celi speciem Fronesis delibat ocellus, Quam penetrare nequit uisus notamque requirit Materiem tanteque stupet miracula lucis.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 2:13)
Hanc humilis gressu, uultu submissa, modesta Gestibus assequitur Fronesis primoque salutem Delibans, tali pingit concepta loquela:
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 10:2)
Et ne degeneres scurrili more lacertos Exerat et turpi uexet sua brachia gestu, Aut fastum signans ulnas exemplet in arcum, Admonet illa uirum, uel ne delibet eundo Articulisque pedum terram, uix terrea tangens, Eius legitimo firmat uestigia gressu.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 6:8)
Post alios in bella furens et promptus in arma, Sublimi prouectus equo gestuque superbus, Excedens habitu uerboque superfluus, actu Degenerans Excessus adest, bellique furorem Preuenit, et cunctis bellandi suggerit iras.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 16:14)
Impetus urget equos, Lis suggerit arma, sagitam Ira ministrat ei.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 2:4)
Horum etiam pedes terram sola articulorum contractione delibant.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 56:17)
Nec tamen omnino cantus fraudatur honore, Verbere si quis ea subtili verberet ictu, Suscitet atque manus tractu delibet amico, Aeris exhausti tractu sociata profundo.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 83:7)
Illic Armenius quidam, qui cum Tankrado aliquandiu moras fecerat, et ejus notitiam habuerat, promisit se civibus urbis, gravi Turcorum jugo depressis, suggerere, ut in manu ejusdem Tankradi urbem caute et Turcis nesciis redderent, si forte locum et [0440D] opportunitatem reperirent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 10:2)
Corbahanque familiari ejusdem sceptrigeri suggerite ut mihi familiares opes exhibeat et copias.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 4:7)
Nullum vero ex omnibus vivere posse fatebantur a facie tantae multitudinis, seipsos vix in astutia [0503D] sua liberatos, suggerentes imperatori ut rediret, nec frustra suum exercitum vexaret ad tantas hostium copias.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 80:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION